Osée 14
Reviens, Israël
[Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et ft ejus discindantur!] 2[Convertere, Isral, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 3Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
Je guérirai leur infidélité
4Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. 5Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. 6Ero quasi ros; Isral germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
7Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. 8Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani. 9Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.
10Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hc? quia rect vi Domini, et justi ambulabunt in eis; prvaricatores vero corruent in eis.]