Genèse 33

Jacob rencontre Ésaü

Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Li et Rachel, ambarumque famularum: 2et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. 3Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. 5Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. 6Et appropinquantes ancill et filii earum, incurvati sunt.

7Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. 8Dixitque Esau: Qunam sunt ist turm quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. 9At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, 11et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, 12ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves ftas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. 14Prcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. 15Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant vi tu. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. 17Et Jacob venit in Socoth: ubi dificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

Jacob s'installe à Sichem

18Transivitque in Salem urbem Sichimorum, qu est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syri: et habitavit juxta oppidum. 19Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. 20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Isral.

Copié !
Aa