Salmi 115

Non a noi, Signore, ma al tuo nome

alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 2ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 3quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 4calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 5vota mea Domino reddam coram omni populo eius 6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 7o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 8tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

9vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 10in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

Copiato!
Aa