Hebrews 1

God has spoken by his Son

Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: 2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hredem universorum, per quem fecit et scula: 3qui cum sit splendor glori, et figura substanti ejus, portansque omnia verbo virtutis su, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: 4tanto melior angelis effectus, quanto differentius pr illis nomen hreditavit.

5Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? 6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terr, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. 7Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sculum sculi: virga quitatis, virga regni tui. 9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis pr participibus tuis. 10Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cli.

11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hreditatem capient salutis?

Copied!
Aa