요한2서 1
장로의 문안
Senior Elect domin, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, 2propter veritatem, qu permanet in nobis, et nobiscum erit in ternum. 3Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
사랑 가운데 행하라
4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. 5Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. 6Et hc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
미혹하는 자들을 조심하라
7Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. 8Videte vosmetipsos, ne perdatis qu operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. 9Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
10Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. 11Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
얼굴을 대하여 말하기를 원하노라
12Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. 13Salutant te filii sororis tu Elect.