마가복음 16
그가 살아나셨다
Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. 2Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. 3Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
4Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5Et intrountes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia prcedit vos in Galilam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 8At ill exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
예수께서 막달라 마리아에게 나타나시다
9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mari Magdalene, de qua ejecerat septem dmonia. 10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. 11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
예수께서 두 제자에게 나타나시다
12Post hc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: 13et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
온 세상에 나아가라
14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prdicate Evangelium omni creatur. 16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
17Signa autem eos qui crediderint, hc sequentur: in nomine meo dmonia ejicient: linguis loquentur novis: 18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super gros manus imponent, et bene habebunt.
예수께서 하늘로 올려지시다
19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in clum, et sedet a dextris Dei. 20Illi autem profecti prdicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.