Midvash

Matteo 17:1-8

1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:a

2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.b

3Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

4Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eli unum.

5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.c

6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.

7Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.

8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode