Midvash

Marco 9:2-13

2Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.b

3Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.c

4Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eli unum.

5Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.

6Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.

7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.d

8Et descendentibus illis de monte, prcepit illis ne cuiquam qu vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

9Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

10Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisi et scrib, quia Eliam oportet venire primum?

11Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.e

12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi qucumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.f

13Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode