Midvash

Marco 9:14-29

14Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

15Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?

16Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:

17qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

18Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.

19Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.

20Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:

21et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

22Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.g

24Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego prcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introas in eum.h

25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.

26Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.

27Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?

28Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

29Et inde profecti prtergrediebantur Galilam: nec volebat quemquam scire.i

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode