Luca 4:16-30
16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17Et traditus est illi liber Isai prophet. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:g
18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,h
19prdicare captivis remissionem, et ccis visum, dimittere confractos in remissionem, prdicare annum Domini acceptum et diem retributioni.i
20Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21Cpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hc scriptura in auribus vestris.
22Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis grati, qu procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
23Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.j
25In veritate dico vobis, mult vidu erant in diebus Eli in Isral, quando clausum est clum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
26et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoni, ad mulierem viduam.
27Et multi leprosi erant in Isral sub Eliso propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hc audientes.
29Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat dificata, ut prcipitarent eum.
30Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.k