Atti 22:18-22
18et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
19Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cdans per synagogas eos qui credebant in te:
20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.b
22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.