Midvash

Luca 4:1-13

1Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertuma

2diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.

3Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

4Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.b

5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terr in momento temporis,

6et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.c

7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

8Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.d

9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:e

11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

12Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.f

13Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode