Giovanni 6:31-71
31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de clo dedit eis manducare.k
32Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de clo, sed Pater meus dat vobis panem de clo verum.
33Panis enim Dei est, qui de clo descendit, et dat vitam mundo.
34Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
35Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vit: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.l
36Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:m
38quia descendi de clo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.n
39Hc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.o
40Hc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam ternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.p
41Murmurabant ergo Judi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de clo descendi,
42et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de clo descendi?
43Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.q
45Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.r
46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam ternam.s
48Ego sum panis vit.t
49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50Hic est panis de clo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51Ego sum panis vivus, qui de clo descendi.u
52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in ternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53Litigabant ergo Judi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?v
54Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.w
55Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam ternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;x
57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59Hic est panis qui de clo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in ternum.
60Hc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?y
64Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba qu ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.z
66Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.aa
67Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.
68Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?ab
69Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vit tern habes:
70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.ac
71Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?