Midvash

Esodo 16:4-15

4Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de clo: egrediatur populus, et colligat qu sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

5Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

6Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Isral: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra gypti,

7et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?

8Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

9Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic univers congregationi filiorum Isral: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.

10Cumque loqueretur Aaron ad omnem ctum filiorum Isral, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

12Audivi murmurationes filiorum Isral. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.

13Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

14Cumque operuisset superficiem terr, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruin super terram.

15Quod cum vidissent filii Isral, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.a

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode