Midvash

Luca 9:10-17

10Et reversi Apostoli, narraverunt illi qucumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaid.

11Quod cum cognovissent turb, secut sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12Dies autem cperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque qu circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.

13Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

14Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

15Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.

16Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in clum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

17Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode