Midvash

Galati 1:6-12

6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:c

7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.d

8Sed licet nos aut angelus de clo evangelizet vobis prterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.e

9Sicut prdiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit prter id quod accepistis, anathema sit.f

10Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.g

11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:h

12neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode