Midvash

Atti 15:1-5

1Et quidam descendentes de Juda docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.a

2Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnab adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac qustione.

3Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

4Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

5Surrexerunt autem quidam de hresi pharisorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, prcipere quoque servare legem Moysi.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode