Galati 4:9-15
9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?g
10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.h
11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me lsistis.
13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea
14non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
15Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.