Midvash

Genesis 3:1-5

1sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisia

2cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur

3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamurb

4dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte morieminic

5scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malumd

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode