Midvash

Exodus 21:28-32

28si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit

29quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

30quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

31filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit

32si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode