Acts 13:32-36
32Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
33quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est:Filius meus es tu; ego hodie genui te".i
34Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: "Dabo vobis sancta David fidelia".j
35Ideoque et in alio dicit:Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem".k
36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;l
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa