Midvash

Mark 6:16-28

16Quo audito, Herodes aiebat: " Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ".

17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

18Dicebat enim Ioannes Herodi: " Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:

20Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.

21Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,

22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: " Pete a me, quod vis, et dabo tibi ".

23Et iuravit illi multum: " Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ".

24Quae cum exisset, dixit matri suae: " Quid petam? ". At illa dixit: " Caput Ioannis Baptistae ".

25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: " Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ".

26Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;

27et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere

28et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode