Salmi 145:17-18
1Alleluja, Aggi et Zachari.a
2[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3in filiis hominum, in quibus non est salus.b
4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.c
5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6qui fecit clum et terram, mare, et omnia qu in eis sunt.
7Qui custodit veritatem in sculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8Dominus illuminat ccos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.d
9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.e
10Regnabit Dominus in scula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]f