Matteo 6:5-8
5Et cum oratis, non eritis sicut hypocrit qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.e
6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.f
7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.g
8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.h
Copiado para área de transferência
Dimensione testo
Aa