Matteo 4:3-6
3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.c
4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.d
5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
6et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.e