Midvash

Matteo 13:1-17

1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

2Et congregat sunt ad eum turb mult, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,

3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.a

4Et dum seminat, qudam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cli, et comederunt ea.

5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terr:

6sole autem orto stuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.

7Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spin, et suffocaverunt ea.b

8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

9Qui habet aures audiendi, audiat.

10Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?

11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni clorum: illis autem non est datum.c

12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.d

13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.e

14Et adimpletur in eis prophetia Isai, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.f

15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]g

16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestr quia audiunt.h

17Amen quippe dico vobis, quia multi prophet et justi cupierunt videre qu videtis, et non viderunt: et audire qu auditis, et non audierunt.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode