Apocalisse 21:3-5
3Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus:c
4et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.d
5Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hc verba fidelissima sunt, et vera.e