Marco 6:16-28
16Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galil:
22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puell: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
23et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
24Qu cum exisset, dixit matri su: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptist.
25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptist.
26Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
27sed misso speculatore prcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puell, et puella dedit matri su.