Luca 6:1-5
1Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.a
2Quidam autem pharisorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
3Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?b
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
5Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.