Matteo 5:42-48
42Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.ak
43Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.al
44Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:am
45ut sitis filii Patris vestri, qui in clis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.an
46Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?ao
47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester clestis perfectus est.ap