Luca 3:8-14
8Facite ergo fructus dignos pnitenti, et ne cperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrah.d
9Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.e
10Et interrogabant eum turb, dicentes: Quid ergo faciemus?
11Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.f
12Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
13At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
14Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.g