Giosuè 4:3-8
3et prcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
4Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Isral, singulos de singulis tribubus,
5et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Isral,
6ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?a
7respondebitis eis: Defecerunt aqu Jordanis ante arcam fderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Isral usque in ternum.
8Fecerunt ergo filii Isral sicut prcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Isral, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.