Luca 19:29-35
29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
30dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod intrountes, invenietis pullum asin alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
34At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.