Midvash

Luca 19:12-27

12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.f

13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.g

14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.h

15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.i

18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.

20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:

21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:

23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?

24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.

26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.j

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode