Midvash

Luca 12:3-9

3Quoniam qu in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prdicabitur in tectis.b

4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hc non habent amplius quid faciant.c

5Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.d

6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?

7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.e

8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:f

9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.g

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode