2 Cronache 9:1-12
1Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in nigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei qucumque erant in corde suo.
2Et exposuit ei Salomon omnia qu proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
3Qu postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam dificaverat,
4necnon et cibaria mens ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat pr stupore ultra in ea spiritus.
5Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
6Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapienti tu mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
7Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Isral, et vult servare eum in ternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
9Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hc qu dedit regina Saba regi Salomoni.
10Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
11de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
12Rex autem Salomon dedit regin Saba cuncta qu voluit, et qu postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: qu reversa abiit in terram suam cum servis suis.