Midvash

Levitico 18:6-23

6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

7Turpitudinem patris tui, turpitudinem matris tu non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.

8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.

9Turpitudinem sororis tu ex patre sive ex matre, qu domi vel foris genita est, non revelabis.

10Turpitudinem fili filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.

11Turpitudinem fili uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.

13Turpitudinem sororis matris tu non revelabis, eo quod caro sit matris tu.

14Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, qu tibi affinitate conjungitur.

15Turpitudinem nurus tu non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.

16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.

17Turpitudinem uxoris tu et fili ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam fili illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18Sororem uxoris tu in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

19Ad mulierem qu patitur menstrua non accedes, nec revelabis fditatem ejus.

20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

21De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.b

22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.c

23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode