Gioele 2:2-11
2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
3Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.
5Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flamm ignis devorantis stipulam, velut populus fortis prparatus ad prlium.
6A facie ejus cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam.
7Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
8Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
10A facie ejus contremuit terra, moti sunt cli, sol et luna obtenebrati sunt, et stell retraxerunt splendorem suum.b
11Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?