Midvash

Filippesi 1:20-26

20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.p

21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.q

22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.r

23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:s

24permanere autem in carne, necessarium propter vos.

25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:

26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode