Atti 16:19-40
19Videntes autem domini ejus quia exivit spes qustus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
20et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judi:
21et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
22Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cdi.
23Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, prcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
24Qui cum tale prceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
25Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.f
26Subito vero terrmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.g
27Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, stimans fugisse vinctos.
28Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
29Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Sil ad pedes:
30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
31At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.h
32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et ltatus est cum omni domo sua credens Deo.
35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
36Nuntiavit autem custos carceris verba hc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.
37Paulus autem dixit eis: Csos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,
38et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hc. Timueruntque audito quod Romani essent:
39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.