Midvash

Ezechiele 33:30-33

30Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.

31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.d

32Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea.

33Et cum venerit quod prdictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode