Midvash

Ezechiele 3:17-21

17Fili hominis, speculatorem dedi te domui Isral, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

18Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.d

19Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.

20Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justiti ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram.e

21Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode