Ebrei 8:7-13
7Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.d
8Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Isral, et super domum Juda, testamentum novum,e
9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra gypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.f
10Quia hoc est testamentum quod disponam domui Isral post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:g
11et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:h
12quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.i
13Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.j