Numbers 14:6-9
6at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
7et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
8si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantema
9nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuereb
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa