Mark 7:18-23
18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominemg
21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidiah
22furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem