Mark 1:32-39
32vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentesl
33et erat omnis civitas congregata ad ianuam
34et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eumm
35et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabatn
36et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
37et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
38et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim venio
39et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens