Midvash

Luke 22:39-46

39et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

40et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationemj

41et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

42dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiatk

43apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabatl

44et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terramm

45et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

46et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationemn

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode