Psalms 51:12
1In finem. Intellectus David,a
2cum venit Dog Idumus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.b
3[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?c
4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.d
5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui quitatem.e
6Dilexisti omnia verba prcipitationis; lingua dolosa.f
7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.g
8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:h
9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prvaluit in vanitate sua.i
10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in ternum et in sculum sculi.j
11Confitebor tibi in sculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]k