Leviticus 6:2-7
2Anima qu peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
3sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
4convicta delicti,
5reddet omnia, qu per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
6Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta stimationem mensuramque delicti:
7qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis qu faciendo peccavit.