1 Corinthians 13:1-8
1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut s sonans, aut cymbalum tinniens.a
2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.b
3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.c
4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non mulatur, non agit perperam, non inflatur,d
5non est ambitiosa, non qurit qu sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,e
6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:f
7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.g
8Caritas numquam excidit: sive propheti evacuabuntur, sive lingu cessabunt, sive scientia destruetur.h